utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02623047

Charter Number: 02623047
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gracia Lincoln episcopus universis sancte Lincolniensis ecclesie fidelibus in Cristo salutem Nouerit uniuersitas uestra quod Radulfus clericus filius Radulfi Basset sicut ex testimonio Willelmi Cantuariensis archiepiscopi tunc temporis legati et item ex testimonio Teobaldi archiepiscopi tempore nostro legati accepimus omne ius advocationis et proprietatis in ecclesiis de Messewrd et Haurug cum omnibus suis pertinenciis canonica donatione et confirmatione percepit Ipse uero consequenter [easdem] ecclesie Oseneyensi cui semet ipsum de[vovit cum] omni iure et advocacionis et proprietatis [quod] optinuerat donavit Nos igitur [has ecclesias] Oseneyensi ecclesie concedimus et [auctoritate] episcopali confirmamus precipientes [quod eadem] ecclesia de Oseneia has bene et in pace teneat et integre salvo iure episcopali in perpetuum possideat Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter