utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02623250

Charter Number: 02623250
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus [] Ricardus de Bereforde rector ecclesie de Bereford salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum ius canonicorum Oseneye et diuturnam possessionem et pacificam duarum parcium decimarum maiorum et minutarum de dominico de Bereford sufficienter instructus debito modo agnouissem inquietacionem eorundem super premissis omnino supersede[re] decreui Duas uero partes minutarum decimarum concesserunt michi dicti canonici toto tempore uite mee ab eis ad firmam tenend soluendo pro eis unum cereum dimidie libre cere in festo sancti Michaelis singulis annis apud Oseneyam nomine firme Preterea dicti canonici remiserunt michi questionem quam michi mouerant super duabus partibus decimarum garbarum cuiusdam fissure que uocatur Hulmede et alterius fissure que uocatur Smalemede et aliarum fissurarum factarum usque ad tempus compositionis huius et inquietacioni mee super eisdem quoad uixero supersede[re] decreuerunt Per hanc autem compositionem non preiudicabitur dictis canonicis post decessum meum in aliquo quantum ad prenominatas minutas decimas siue quantum ad prenominatas decimas dictarum fissurarum sed saluum erit eis ius suum post decessum meum tam super possessorio quam super petitorio facta fuit hec composicio apud Oseneyam die Martis proxima ante festum sancti Ambrosii episcopi anno incarnacionis Domini mccxxx In cuius [] hiis testibus Th[oma] decano de Bertona Willelmo de Kenefare et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter