utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02623348

Charter Number: 02623348
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter Stephanum de Ledhale et Ricardum filium [eius prim]ogenitum ex una parte et dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex altera scilicet quod ipsi tradiderunt eisdem canonicis [ad term]inum octo annorum qui inceperunt in uigilia Ascensionis Dominice anno Incarnati verbi mccxx sexto totam terram suam de Ledhale cum pertinenciis excepta curia sua et gardino ad wanniandum pro medietate wanniagii eiusdem terre singulis annis eidem Stephano et heredibus eius percipienda Et idem Stephanus et heredes eius suam medietatem bladi in autumpno metent et colligent et dicti canonici similiter suam et ipsi canonici habebunt per predictum terminum duas partes prati dicti Stephani et ipse Stephanus et heredes eius tertiam partem Ipse uero Stephanus et heredes sui acquietabunt et defendent predictam terram infra predictum terminum de omnibus exactionibus et demandis taillagiis seruiciis et omnibus custis contra quoscunque et warantizabunt contra omnes gentes [quod si evener]it aliquo casu contingente quod prefati canonici dampna uel grauamina uel expensas a quibuscunque incurrerint per defectum acqui[etationis defens]ionis siue warantizationis dicti Stephani uel heredum eius infra prefatum terminum ipsi eisdem dampnum suum restituent de [portione] sua quam habent in prefato wannagio per uisum legalium hominum Hanc autem conuentionem fideliter et firmiter tenend dictus Stephanus et dictus Ricardus affidauerunt Hanc uero conuentionem roborando idem Stephanus et Ricardus parti huius cirographi penes dictos canonicos residenti signa sua apposuerunt et dictus abbas pro se et conuentu suo parti eiusdem cirographi penes ipsos Stephanum et Ricardum residenti sigillum suum apposuerunt Acta sunt hec apud Oseneyam in uigilia Ascensionis domini anno gratie mccxx sexto Hiis testibus Willelmo filio Elie magistro Roberto de Beaufo Ricardo de Beaufo Ada capellano de Pirie Roberto de Tumele Iohanne filio presbiteri de Hantona Owino seruiente de Piry et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter