utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02624049

Charter Number: 02624049
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit R dei gracia abbas et O prior Abbendon salutem in domino Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod cum auctoritate domini pape tulissemus sentenciam diffinitiuam super decimis feni pratorum iacentium extra curiam Oseneye uersus occidentem [agente] abbate et conuentu Oseneye contra H filium Simeonis et Simonem Balehorne et quosdam alios obseruato in omnibus iuris ordine et eadem sentenciam executioni demandassemus dictus S Balehorn dicte sentencie parere [recusauit o]b quod fuit auctoritate nostra uinculo anathematis innodatus [tandem idem S co]ram nobis personaliter comparens cum prius prestitisset cautionem [de pena e]t de parendo iuri ob quod fuit a nobis absolutus presente dicto abbate Oseneye fide interposita promisit bona fide se soluturum dictas decimas adiudicatas ipsis abbati et conuentu de cetero De pena uero duarum marcarum ab ipso commissa per quas alias cauerat pro domino suo Comite Warwic et de interesse decem marcarum quas dictas abbas petebat nomine expensarum et de aliis dampnis ipsis abbatis et conuentui illatis simpliciter supposuit se dispositioni ipsius abbatis renuntians in hoc facto omni exceptioni et auxilio competenti et competituro Statuit autem idem S dominicam proximam post festum sancti Luce ad soluendum dictas decimas feni de anno preterito dictis abbati et conuentui Quod nisi fecerit in pristinam sentenciam excommunicationis ipso iure retrudatur Et ut hec futuris temporibus robur obtineant firmitatis presenti scripto sigilla nostra una cum sigillo dicti S apposuimus Acta sunt ista in maiori ecclesia Abbendone in uigilia sancti Dionisii anno ab Incarnacione Domini mccxxiiii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter