utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02624135

Charter Number: 02624135
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1233
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Henricum clericum filium Ricardi de Sandone ex altera uidelicet quod idem canonici tenentur soluere eidem Henrico xxx marcas ad festum sancti Michaelis proximum post istam conuentionem Preterea idem Henricus singulis annis quoad uixerit percipiet apud Oseneyam tres marcas argenti ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha preter unam marcam quam recipiet per cartam pro terra de Bertona et de Rolesham Preterea idem Henricus recipietur in domo Oseneye quocienscumque illuc uenerit et quamdiu ibidem morari uoluerit ipse personaliter ad mensam abbatis uel si commodius fuerit habebit in camera sibi assignata sicut unus canonicus in pane et potu et ferculis de coquina cum duobus garcionibus in uictu sustentandis cum garcionibus abbatis et cum duobus equis in stabulo abbatis cum equis suis ad fenum et auenam et ferros et clauos Insuper concesserunt predicti abbas et conuentus Ricardo postgenito prefati Henrici tres marcas tota uita sua apud Oseneyam predictis terminis percipiendas post decessum patris sui quamdiu uixerit in seculari habitu preter illam marcam quam debet recipere per cartam Et ipse similiter post decessum patris sui si ad domum Oseneye uenerit cum uno equo et uno garcione honorifice suscipiatur inter liberos seruientes domus moram facturus si placuerit ei per quindenam uel tres septimanus Si uero predictus Ricardus obierit et Willelmus frater eius superuixerit et heres eius fuerit si apud Oseneyam uenerit cum uno equo et uno garcione suscipietur inter liberos seruientes domus moram facturus si placuerit ei per tres septimanas Et soluentur ei in uita sua tantum tres marce predicte per cirographum et quarta marca per cartam prefatam loco et terminis prenominatis quibus receptis contentus nichil amplius petere poterit Successores autem eorum nichil petere poterunt nec percipient nisi unam marcam annuam contentam in prefata carta Conuenit etiam inter partes quod pro fructibus autumpni proximo sequentis post istam conuencionem percipiendis dabunt memorati canonici dicto Henrico uiginti marcas argenti pacandas apud Oseneyam ad festum sancti Andree proximum post hanc eandem conuencionem Facta fuit hec conuencio apud Oseneyam in vigilia sancti Iohannis ante portam Latinam anno ab incarnatione domini mccxxxiii in cuius rei testimonium partes prefate cirographo sigilla sua apposuerunt his testibus Gileberto de Hida Ricardo de Rolesham Waltero de Tiwa clerico Radulfo de Wottona Ricardo filio Odonis Petro filio Oliveri Ada le Bel Henrico Purcel Thoma de Hokenortona clerico Nicholao de Clenefeld et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter