utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02624169

Charter 02624169
Charter Number: 02624169
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1261
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto ad festum beati Michaelis facta est hec conuencio inter dominam Katerinam Louel ex una parte et Ricardum le Cripse de paruo Tywe ex altera videlicet quod dictus Ricardus dimisit et ad firmam tradidit predicte Katerine unam virgatam terre cum omnibus pert[inentiis] suis in parua Tywe scilicet illam virgatam terre quam dictus Ricardus tenuit de feodo Roberti de Broc habend [] predicte Katerine [] usque ad terminum sex annorum proximo sequencium [] reddendo inde annuatim dicta Katerina uel assignati sui predicto Ricardo [] tres solidos et quatuor denarios argenti ad festum beati Michaelis pro omnibus seruiciis [] pro hac autem dimissione et traditione predicta Katerina dedit predicto Ricardo quadraginta solidos argenti pre manibus Et predictus Ricardus [] Et ut [] hiis testibus domino Hugone de Tywe Simone de Prewes Ricardo Talevand Willelmo de Bartone Roberto de Bradenestan Alano de Crauley Petro de Leye Radulfo de Dicheley Roberto de Lodewelle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter