utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02625063

Charter 02625063
Charter Number: 02625063
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1191
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus [] Philippus prior ecclesie sancte Frideswide de Oxoneford et totus eiusdem loci conuentus salutem in domino Ad omnium uestrum noticiam uolumus peruenire quod ita conuenit inter nos et ciues Oxoneforde de placito unius prati quod uocatur Middelheit quod clamabamus uersus predictos ciues in escambium estallorum que prius habueramus in uilla Oxoneforde Unde placitum fuit inter nos et prelibatos ciues Oxoneforde in curia domini regis apud Oxoneforde die Iovis proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Ricardi secundo coram Godefrido Wintoniensi episcopo Willelmo Briwere Iohanne Marescall Ogero filio Ogeri Roberto de Tresgoz magistro Thoma de Husseburne et Sefrid Cicestrensi thesaurario iusticiis domini regis et aliis baronibus et fidelibus suis ibi tunc presentibus scilicet quod prefati ciues debent reddere nobis annuatim octo solidos per manum aldermanni [eorum] de predicto Middelheit ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michahelis quatuor solidos et ad Pasca floridum quatuor solidos sine omni occasione uel contradictione persoluendos Nos uero prior et canonici clamauimus locum predictorum estallorum prefatis ciuibus quietum in perpetuum sicut cirographum coram memoratis iusticiis domini regis inter nos et ciues Oxenefordie factum testatur Et ut hoc ratum et firmum sit presens scriptum sigillis nostris roborare curauimus Testibus prescriptis iusticiis domini regis et preterea Radulfo filio Ricardi Stephano Ointel Henrico clerico de Thor[intone] Roberto de Amaury Roberto filio Radulfi Willelmo de Querceto Roberto de Stanford Simone de Bertone Radulfo Foliot Waltero de sancta Fide Hugone de Gersindone Roberto de Witon Thoma de Thademortone Pagano de Chedelintone Fulcone de Sanford Hugone de Chiselhamtone Willelmo de Kersintone Adam de Cardunuilla et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter