utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02630485

Charter Number: 02630485
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes Page de Wyham salutem in domino Noueritis me remississe et quietum clamasse Rogero Bacun de Wyham uiginti acras terre arabilis in parochia de Wyham de quibus idem Rogerus dominum Henricum de Bluntesdon domini regis Anglie elemosinarium et me per cartam suam feoffauit quas fateor tenuisse nomine uadii pro uiginti marcis sterlingorum eidem Rogero mutuatis quam cartam feoffamenti eidem reddidi Ita quod nec ego predictus Iohannes nec heredes mei in predictis uiginti acris terre cum suis pertinentiis aliquid iuris uel clamii de cetero exigere poterimus uel uendicare In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Data apud Wyham die Sancti Luce euangeliste anno regni regis Edwardi uicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter