Charter Document - 02630514
Charter Number: 02630514
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1187
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1187
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini regis apud Colecestriam anno regni regis Henrici secundi xxxiii die Sabbati proxima post Octabas beatorum Petri et Pauli coram Radulfo archidiacono Colecestrense et Rogero filio Reinfredi et Roberto de Witefeld et Michele Belet iusticiariis domini Regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus Inter Osbertum abbatem Colecestrie et conuentum eiusdem loci et Katelinam et Sarram et Agatiam et Aliciam filias Hugonis filii Stephani de una hida terre in Witham et dimidia hida terre in Serte et una crufta in Leere et dimidia uirgata terre in Dunilande de quibus placitum erat inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominate filie Hugonis filii Stephani quietas clamauerunt predicto abbati et conuentui totas prenominatas terras habend et tenend libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sed Godefridus filius predicte Sarre et heredes eius tenebunt prenominatam ydam terre de Witham inperpetuum de predicto abbate et conuentu per liberum seruitium xi solidorum per annum pro omni seruitio