utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02630526

Charter
Charter Number: 02630526
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gillebertus Dei gratia Lundoniensis episcopus et Symon eadem gratia abbas Sancti Albani Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint salutem in domino Caritatis opus esse dinoscitur inter religiosas precipue domos suscitatas lites extinguere et ne peruersis malignantium fomentis semel extincte quovis possint modo denuo suscitari diligentius procurare Inde est quod ad communem omnium uestrum uolumus deuenire notitiam controuersiam que de mandato apostolico coram nobis inter abbatem et monachos Sancti Johannis Colecestrie et sanctimoniales de Lillechirche super ecclesia ipsa de Lillechirche uertebatur hoc tandem fine in nostra presentia utriusque partis pari uoluntate et assensu conquieuisse Prefati siquidem abbas et monachi jus omne quod in prefata sibi uendicabant ecclesie spontanee resignauerunt et a lite quam intendebant penitus recesserunt Memorate uero moniales ipsis monachis terram quandam ad prefatam pertinentem ecclesiam xxx solidorum per annum inperpetuum libere et quiete ab omni seruitio possidendam concesserunt ita quidem quod si terra quedam que Blunteshale dicitur ad eosdem monachos per ipsas moniales aut earum specialiter fauore per dominos aut per amicos suos quolibet modo sub ea libertate sub qua prefata terra in Lillechirche eis concessa est deuoluta fuerit ipsam quam receperunt terram sepedictis sanctimonialibus restituent et prenominatam terram de Blunteshale in commutationem ejus accipient Et ut hec transactio firma stet et inperpetuum ualitura permaneat inter partes conuenit ut monachi a sanctimonialibus sanctimoniales uero a monachis autentica capitulorum suorum instrumenta super hac compositione confecta recipiant et nos eam auctoritate domini Pape et nostra pagine presentis inscriptione confirmauimus et sigillorum nostrorum attestatione corroborare curauimus Hiis testibus Ricardo archidiacono Colecestrie Roberto archidiacono Essexe Magistro Radulfo de Altaripa Magistro scolarum Lundoniensum Magistro Dauid Magistro Ricardo de Storteford Gilleberto Foliot canonicis Sancti Pauli Magistro Osberto de Sancto Albano Rogero de Wigornia Ricardo de Salesberi Radulfo de Ciltonia Waltero de Elemosinario Ricardo Banastre Johanne Switege Magistro Roberto de Kent Magistro Heraclio Benjamin Clerico Osberto senescallo Willelmo de Lillechirche et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter