utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02630541

Charter
Charter Number: 02630541
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1206
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ab incarnatione domini anno MCC sexto ita conuenit inter abbatem Adam et monachos Colecestrie ex una parte et Henricum priorem et canonicos Sancti Botulfi ex altera parte de mercis et diuisis et pasnagiis boscorum suorum et pasturarum suarum in Bircho et Estho scilicet quod boscus quem abbas clausit ad Birchet cum pastura et toto pasnagio quieta remanebunt abbati et monachis a priore et canonicis et suis omnibus sed et licebit predicto priori et canonicis claudere del Est illius bosci suam pasturam a quadam cornera sui tenentis nomine Picot usque ad murum clausi monachorum ita tamen quod iuxta illum murum possint abbas et sui ingredi iuxta circuitum illum ad uidendum murum suum et emendandum Et boscus prioris iuxta murum monachorum del Est illius muri a clauso predicte cornere cum pastura et pessun quietus erit priori et canonicis de abbate et suis omnibus excepta illa uia iuxta murum ad Hech quam canonici facient et omnes pasture alie que abutant ad murum clausum abbatis del Est et de Suth erunt communes hominibus abbatis et prioris qui ibi iuxta manserint et quicunque ex illis monachis uel canonicis uoluerit et potuerit claudere ex illis suis pasturis claudat Preterea sciendum est quod abbas et monachi dimiserunt priori et canonicis duodecim denariatos redditus quem Willelmus clericus de Legre illis monachis reddere solebat de terra sua in Legre cum ipso Willelmo et terra sua in escambium aliorum duodecim denariatorum redditus quos Symon filius Marciani pro pace illarum ecclesiarum dedit predictis monachis Similiter dimiserunt abbas et monachi priori et canonicis Leuegarum natiuum suum cum toto tenemento suo quod abutat super aquam descendentem a molendinis prioris et cum tota alia terra illius Leuegari at reddent inde prior et canonici singulis annis abbati et monachis quatuor solidos et octo denarios ad duos terminos medietatem ad Pascha et medietatem ad festum Michelis quamdiu tenementum illud tenere uoluerint Ita tamen quod predictus prior uel successores sui nunquam facient aliquam instagnationem propinquiorem uiuario monachorum in Gresnesteda quam fuit in die huius concordie et conuentionis sine licentia abbatis et monachorum Placet etiam abbati quod tenementa predictorum Willelmi et Leuegari gaudeant libertatibus quas habere poterunt occasione libertatum abbatis quia sunt de feudo Sancti Iohannis Preterea sciendum est quod licebit priori et canonicis claudere boscum suum in Estho saluis abbati et monachis uiis quas habere solent ita quod si animalia abbatis uel suorum per debilitatem sepium suarum intrauerint non inparcabuntur Et in tempore pessun per uisum legalium hominum illorum monachorum et canonicorum secundum portionem et quantitatem boscorum et pessun abbatis et canonicorum per estimationem fidelem de porcis illorum agistabitur uterque boscus de Estho et secundum hoc utraque pars sibi debitum pasnagium percipiet Et ut hec conuentio firma et stabilis perseueret presenti scripto cyrographato et monasteriorum suorum sigillis roboratur Hiis testibus Simone filio Marciani Iohanne filio Radulfi Osberto Camerario Ricardo filio Gileberti Nicholao filio Walteri Nicholao filio Galfridi Reimundo filio Galfridi Ricardo de Peltindone Thoma de Estrate Felicio fratre suo Nicholao dispensatore Willelmo marescallo et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter