utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02640941

Charter 02640941
Charter Number: 02640941
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1296
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p.194)
map View Map
Charter:
Pateat vniu per pres quod conuentum est inter religiosos viros Pr et Con S F Oxon ex vna parte et Preceptorem dictum Militum Templi de Sanford ex altera super colleccione et vnacione trauarum quarumdam bladi scilt medietatem bladi yemalis et medietatem bladi quadragesimalis quas predicti Pr et Con dicunt ad se pertinere annis singulis ab antiquo nomine decime de villa H superiori et inferiori scilt de qualibet virgata terre tenencium dicti Preceptoris j trauam in forma subscripta viz quod dictus Preceptor vult et concedit quod homines sui predictarum villarum fideliter colligant et saluo custodiant predictas trauas plene ac sine diminucione deliberent predictis Pr et Con prout temporibus retroactis colligere custodire consueuerunt et deliberare Et predicti Pr et Con soluent et dabunt singulis annis hominibus predictarum villarum ij s sterlingorum pro labore illorum in festo S Petri ad vincula sine vlteriori dilacione et cauillacione quibuscunque Et si contingat predictos Pr et Con in solucione predicta tempore statuto deficere vel soluere recusare extunc [licebit] predictis hominibus trauas illas sicuti suas alias garbarum decimas in campum proijcere et decimare prout Eccl de Horspath soluunt et soluere consueuerunt sine aliqua calumpnia vel contradiccione seu inquietacione dictorum Pr et Con Et si predicti homines predictas trauas in forma prescripta collegerint custodierint et deliberauerint prefati Pr et Con tam Preceptorem de Sanford quam homines suos predictarum villarum si contingat super premissis litem moueri vel molestiam inferri contra Rectorem Eccl de H et quascunque personas in omnem euentum tam in expensis quam eorum interesse quibuscunque indempnes conseruabunt In cuius rei testimonium presentibus scriptis bifurcatis sigillum commune Domus S F diuisim et sigillum Preceptoris Sanford alternatim sunt appensa Et promittit dominus Preceptor quod procurabit sigillum commune Capituli Milicie Templi ad proximum Capitulum eorum generale presentibus apponi Dat Oxon die Dominica post Assumpcionem B Marie Anno regni Edwardi xxiiij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter