utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02641024

Charter 02641024
Charter Number: 02641024
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1271 - 1272
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p.225) Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Uniu[ersis] S[ancte] Matr[is] Eccl[esie] fil[ii] Robertus permissione diuina Cant Archiepiscopus tocius Anglie Primas et apostolice sedis Legatus Salutem graciam et benediccionem Ad vestrum noticiam et perpetue rei memoriam deducimus per presentes quod cum nuper orta fuisset materia litis et discordie inter Pr S Frideswyde Virginis Oxon et eiusdem loci Con ex parte vna et dominum Robertum de la Haye Rectorem Eccl de S ex altera super decimis j hide terre que vocatur hida de S predicta decimas fructus et prouentus dicti Pr et Con asseruerunt ad se pertinere et ad Eccl parochialem de Frettewell eorundem prefatus dominus R de la H in contrarium asserens affirmauit fructus prouentus et decimas dicte hide ad Eccl de S pertinere Tandem quidam vicini pacem et concordiam inter vicinos suos tanquam boni Xpiani affectantes partes predictas pro dicta briga siue discordia cedanda inter easdam ad vnum locum iuxta predictam hidam amicabiliter ac caritatiue ad certum diem venire procurarunt ac vtraque pars prenominata quam plures ad dictos diem et locum de maioribus senioribus et sanioribus dictarum parochiarum suarum pro euidencijs partibus predictis ostendendis et demonstrandis pro parte sua produxit qui quidem dictarum parochiarum parochiani ac alij vicini in multitudine copiosa ad premissa tunc ibidem congregati quorum quamplures tactis sacrosanctis Euangelijs sponte iurati ac alij in consciencijs suis onerati partibus eisdem satis clare ostenderunt et demonstrarunt ac eciam ijdem iurati dixerunt quod hida terre vocata S est infra parochiam Eccl parochialis de F et non de S Quibus visis auditis et intellectis ac plene discussis partes predicte viris prouidis et discretis mediantibus in viam pacis et concordie prouide consenserunt dum tamen nostra auctoritas et assensus vt asserunt imperciantur adinuicem Et sic de vnanimi assensu et consensu parochianorum Eccl parochialium de F et de Sulthorne predictis propter grandia et grauia pericula euitanda que in ea parte verisimiliter poterunt imminere ac eciam ne partes vexarentur laboribus et expensis nec non propter alias causas iustas veras notorias et legitimas concordarunt viz quod dicti Pr et Con Rectores Eccl parochialis de F predicte recipiant et habeant prout hactenus recipere et habere consueuerunt imposterum omnes decimas fructus et prouentus dicte hide terre de Sulthon que est infra limites Eccl parochialis de F pacifice et quiete sine aliqua calumpnia sine aliqua molestacione prenominati domini R de la H Rectoris Eccl de S predicte vel successorum suorum imperpetuum Et super hoc predictus R de la H Rector Eccl de S promisit coram nobis firmiter quod nec ipse aut successores sui vel aliquis nomine ipsius contrafacient aut contrafaciet contrauenient aut contraueniet in premissis sub nomine pene viz xl d Archidiacono Oxonie aut eius Officiali soluendorum tociens quociens in premissis deliquerit vel deliquerint nisi infra mensem immediate sequentem realiter persoluendo purgauerit moram suam et sic de mense in mensem quousque dictam decimam hide de S dictis Pr et Con realiter soluerit et de dampnis et expensis sepedictis religiosis illatis plenarie fuerit satisfactum Quam quidem pacis concordiam et composicionis formam partes predicte nobis in Mon S Marie de Oseneye presentantes nobis cum instancia humiliter supplicarunt quatinus formam concordie siue composicionis huiusmodi causas que eiusdem et eas contingencia diligenter examinare et tractatu super eis iuxta Canonica statuta prehabito in forma iuris auctoritate pontificali ipsam concordiam siue composicionem predictam approbare acceptare roborare et confirmare eam que perpetuam firmam et stabilem facere et pro vigore eiusdem pronunciare curaremus Nos igitur Robertus permissione diuina Cant Archiepiscopus [] attendentes composicionem siue concordiam predictam volentes litis amputare materiam pacem et tranquillitatem fouere dictarum [eccl] parochialium magnam vtilitatem procurare habito super omnibus predictis solempni et diligenti tractatu seruatis seruandis vocatis legitime omnibus et singulis in hac parte vocandis reseruato que processu legitimo ac concurrentibus et interuenientibus omnibus et singulis in hac parte requisitis hanc concordiam et composicionem auctoritate ordinaria approbamus ratificamus et confirmamus in stabilitatem perpetuam earundem saluis nobis et successoribus nostris et Eccl nostre Cant in omnibus iure consuetudine et dignitate In cuius rei [] Dat apud Oseney iiij Non Marcij A D MCCLXXJ
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter