utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02642724

Charter Number: 02642724
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1273
Date Type: Internal, Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p.77)
map View Map
Charter:
Iuditium datum apud Craumersch die Iouis proximo post festum S Edmundi Regis et Martiris anno eodem Iurati dicunt super sacramentum suum quod predictum tenementum quod posuit in uisu suo iacet inter dominicas culturas predicti Pr et quod idem Pr consueuit illud quolibet anno seminare si uellet tamen dimisit illud anno presenti iacere warectum ita quod circa festum S Iohannis Baptiste hoc anno cum idem Pr fecisset pasci aueria sua ibidem uenerunt predicti H [et alii] cum multitudine armatorum et ui contra uoluntatem ipsius Pr tenuerunt aueria sua ibidem ad pascendum Et pastor predicti Pr metu ductus cum perpendisset tantam multitudinem uersus predictam terram uenientem recessit cum aueriis ipsius Pr ante aduentum ipsorum Et dicunt quod idem Pr semper postea usque ad diem istum tenuit se extra tenementum predictum Et Iurati quesiti si predictus H debeat habere communiam suam ad aueria sua in terra unde idem Pr modo querulatur dicunt quod non debet nec hactenus consueuit habere aliquam communiam suam ad aueria sua in eadem nisi tempore aperto et uocatur tempus apertum a festo S Michelis usque ad festum S Martini Quesiti similiter si pastor predicti Pr eadem hora qua predicti H et alii uenerunt ad predictam terram per ipsos fugatus aliunde uel armatus esset cum aueriis suis in custodia sua existentibus dicunt sicut superius dixerunt quod quum idem pastor [perpendisset] tantam multitudinem armatorum uenturam non expectato eorum aduentu celeriter cum aueriis suis recessit Quesiti etiam si predictus H et alii postquam uenerunt cum aueriis ipsius H ad pascendum in terra predicta impedierant predictum Pr redeundi cum aueriis suis ad pascendum ibidem si uoluisset siue arrare uel seminare uel proficuum suum inde facere ut deceret dicunt reuera quod non potuit eam idem Pr si uoluisset manu operasse et coluisse terram illam ad uoluntatem suam sine impedimento predicti H et aliorum Et predicti Iurati quesiti si predictus H et omnes alii in breui notati uenerunt cum aueriis predicti H ad predictum tenementum dicunt quod predicti I f T P M et T non fuerunt nec interfuerunt unde dicunt super sacramentum suum quod predicti H I C et R H disseisiauerunt predictum Pr de predicto libero tenemento suo quod posuit in uisu suo iniuste sicut breue dicit Ideo consideratum est quod predictus Pr recuperet seisinam suam de predicto tenemento suo per uisum recognitionis Et predicti H et I C et R H in misericordia propter disseisinam predictam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter