utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02650435

Charter Number: 02650435
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1301
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia abbatis de Fiscamp[] de Chilt[] die Mercurii in vigilia Purificacionis beate Marie virginis anno regni regis e[dwardi] filii regis Henrici xxix coram fratre Vigore tunc generali ballivo ipsius abbatis de Fiscamp[] in Anglia et aliis fidelibus tunc ibidem presentibus inter abbatem de Cyr[] querentem et Symonem Catelin[] impedientem de j mesuagio x acris terre cum pertinenciis in Chilt[] unde placitum convencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia videlicet quod predictus Symo recognovit predicta tenementa cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue beate Marie Cyr[] et illa ei remisit et quietaclamavit de se et heredibus suis in perpetuum habend et tenend predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad tenementa illa pertinent in perpetuum Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas dedit predicto Symoni unum spervarium sorum Et est ista concordia facta per preceptum predicti abbatis non obstante statuto domini regis in quo continetur quod viri religiosi non possint tenementa appropriate per quod ad manum mortuam deveniant
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter