utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02650458

Charter Number: 02650458
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
W[alterus] permissione divina Norwicensis episcopus negocii crucis executor a sede apostolica deputatus dilectis sibi in Christo decano de Nort[] Johanni rectori ecclesie de Certell[] Roberto vicario de Siptona W rectori ecclesie de Spillesbiria et magistro J rectori ecclesie de Cercedene salutem in Domino sempiternam Cum nos convocato capitulo nostro et clero universo coram nobis apud Eynesham sentenciam excommunicacionis in genere auctoritate apostolica promulgaverimus in omnes illos qui vel in subtraenda decima proventuum suorum ecclesiasticorum tam maiorum vel minorum vel non solvenda scienter fraudem commiserint vobis mandamus in virtute obediencie sub pena suspensionis injungentes quatinus hanc sentenciam publicantes singulis rectoribus et vicariis sub pena excommunicacionis antedicte injungatis ut justam suorum proventuum ecclesiasicorum estimacionem absque fraude vobis plene exprimant et manifestent juxta sue consciencie veritatem Vos siquidem sub sacramento nobis prestito tam ab ipsis rectoribus vicariis si presentes fuerint quam A aliis prout melius videritis expedire plenius inquiratis veritatem videlicet que sit justa estimacio tam maiorum quam minorum et ipsam justam estimacionem in scriptis fideliter redigentes signatam sigillis vestris in crastino beati Petri advincula in ecclesia beati Jacobi Norhamptone absque ulteriori dilacione tradatis subpriori custodiendam et nobis vel nuncio nostro litteras nostras differenti fideliter restituendam Transcriptum autem penes vos retineatis et salvo custodiatis Damus autem vobis omnibus et singulis vestrum plenam potestatem compellendi ad jurandum omnes et singulos pro veritate vobis in hac parte manifestanda prout melius videritis expedire Hoc siquidem officium vobis in remissionem predictorum injungimus concedentes vobis auctoritate sedis apostolice ut relaxacionis indulte subvenientibus in terre sancte subsidium participes efficiamini in Domino Insuper tu filii decane qui de negocio crucis fideliter exequendo una cum supradictis sacramentum prestitisti corporale super legatis in terre sancte subsidium plenius inquiras veritatem et quod inveneris in scriptis redigas et requisitus gerenti vices nostras in hac parte habere facias Hac eciam venientibus predicare crucem et ex parte ecclesie missis juxta formam mandati nostri obedias et reverenter eisdem assistas ac devote Valete Dat[] apud Eynesham xv kal Augusti anno Domini mccliiij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter