utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02650543

Charter 02650543
Charter Number: 02650543
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1235
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Margareta la Bigoda in ligia viduitate mea et potestate remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum Hugoni abbati de Cyr[] et eiusdem loci conventui et eorum successoribus totum jus et clamium quod habui et habere potui aliquo modo juris in duabus carucatis terre cum pertinenciis in villa de Estun[] unde placitum fuit inter predictos abbatem et conventum et me in comitatu de Bercshyr[] per breve domini regis de recto habend et tenend ipsi abbati et eorum successoribus solute pacifice bene et quiete sine omni impedimento et vexacione mei vel eorum inperpetuum Pro hac autem remissione mea et quieta clamancia dederunt michi predicti abbas et conventus xxvij marcas et dimidiam sterlingorum Et in huius mee remissionis et quiete clamancie testimonium presenti scripto sigillum apposui Hiis testibus Hugone de la Mar[] R de la Mar[] Matheo de Bikestrop[] Petro de Yegtiggeden[] Alano de Fernham Ricardo de Hackeb[] Willelmo persona de Hakeb[] Petro de Egeswrth[] s[tephano] de Harunhull[] Willelmo de la Mare g[alfrido] de Langel[] Ricardo de Bagingden[] Hugone Benne Alano de Bampton[] Michaele de la More Roberto de Maneby et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter