utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02650567

Charter 02650567
Charter Number: 02650567
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter dominum abbatem et conventum Cyr ex una parte et Andream de Cokham ex altera videlicet quod Andreas concessit et dimisit pro se et heredibus suis dictis abbati et conventui et ecclesie sue de Cyr totam terram et totum tenementum et redditum que habet vel habere possit vel aliquo modo ei accidere possint in villis de Eston et Hake cum omnibus edificiis pratis pasturis viis semitis communis libertatibus fidelitatibus wardis releviis escaetis cum toto tenemento quod Laurencius Sperun unquam tenuit de dicto Andrea in dictis villis cum omnibus suis pertinenciis et cum dotibus cum acciderint quas Felicia mater dicti Andree et Alicia que fuit uxor Alexandri de Cokham tenent cum omnibus suis pertinenciis sine aliquo retenemento salvo tamen dicto Andree illo mesuagio cum acciderit quod Felicia mater eius tenet in dotem reddendo inde annuatim dictis abbati et conventui unum denarium in festo sancti Michaelis habend et tenend omnia predicta predictis abbati et conventui et ecclesie sue de Cyr a festo sancti Michaelis anno gracie mcclxiij usque ad finem viginti et quinque annorum proximo sequencium et completorum reddendo inde predicto Andree et heredibus suis vel suis assignatis apud Hakburnam post quinque primos annos completos quolibet anno usque ad finem dicti termini decem quarteria frumenti videlicet in festo sancti Andree apostoli quinque quarteria et in festo Annunciacionis beate Marie quinque quarteria Et predictus Andreas et heredes sui predictam dimissionem sicut in omnibus predictum est predictis abbatis et conventui et ecclesie sue de Cyr contra omnes gentes warantizabunt et quoad regia precepta defendent usque ad finem predictorum viginti et quinque annorum In fine vero dicti termini predicta terra et tenementum cum omnibus suis pertinenciis dicto Andree et heredibus suis sine aliquo impedimento vel contradicione dictorum abbatis et conventus revertetur faciendo inde annuatim dictis abbati et conventui tanquam dominis feodi illius servicia debita et consueta Et est sciendum quod cum domus cum crofta et Una acra terre arabilis quas Thomas Overunderne tenet in manu abbatis et conventus acciderint solvet dictus abbas annuatim inde redditum debitum et consuetum secundum quod Alexander de Cokham illum legavit et ordinavit In fine eciam predictorum viginti et quinque annorum cessabit solucio predicti denarii si facta fuerit pro mesuagio quod Felicia mater predicti Alexandri modo tenet Pro hac autem dimissione dederunt predicti abbas et conventus dicto Andree premanibus decem marcas argenti Et ut hoc concessio et dimissio []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter