Charter Document - 02650588
Charter Number: 02650588
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquest
Date: 1227
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquest
Date: 1227
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Charter:
Anno Domini mccxxvij regis Henrici quarti xj justiciarii itinerantes per varios comitatus Anglie iter facientes et omnia placita tractantes et terminantes sicut in anno fecerant precedenti de Glouc[] venerunt Yvelcestr[] Ubi cum ex suggestione cuiusdam clerici antiqui aulici qui ecclesiam de Muleburn[] ambiciosa cupiditate apprehendere venabatur de eadem ecclesia coram ipsis fieret inquisicio utrum esset in donacionem domini regis an non tandem per juramentum duorum hundredorum et aliorum proborum hominum veritatis consistencia est recognita et in rotulis ipsorum justiciariorum in scriptum redacta in hac forma Jurata hundredorum de Horexurne et de Muleburne dicunt quod ecclesia de Muleburn[] fuit aliquando in donacione antecessorum domini regis Et abbas Cyr[] modo eam tenet in proprios usus ex dono regis Henrici avi Johannis regis cum capellis et decimis et omnibus rebus ad illam pertinentibus Et Ricardus Direton[] aliquando illam tenuit ad firmam de abbate Cyr[] reddendo inde annuatim xxx marcas et dimidiam ad peticionem domini regis Et abbas venit et profert cartam Henrici regis patris imperatricis et cartam Henrici regis patris Johannis regis que illud confirmat Et quia dictus Ricardus nichil habuit in ipsa ecclesia nisi ad firmam et abbas et predecessores sui tam longo tempore illam tenuerunt ex dono predicto remaneat idem abbas in ecclesia sua de Cyr[] in eadem saisina Justiciariorum autem ista sunt nomina Robertus de Lexinton Thomas de Myletun Willelmus de Scorwell Warinus filius Juel Jordanus Olyver