utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02650589

Charter 02650589
Charter Number: 02650589
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1262
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit w[alterus] divina miseracione abbas Cyr[] et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac presenti carta confirmasse Willelmo Dossell et heredibus suis tres acras terre que jacent a dextris intrantibus villam de Muleburna a parte boreali juxta eandem villam tenend et habend de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim domui nostre de Cyr[] xx den pro omni servicio in curia nostra de Muleburna scilicet in die sancti Michaelis x den et in die Annunciacionis dominice x den Quod et ratum et firmum permaneat hanc cartam in modum cyrography fieri fecimus ita quod parti ipsius Willelmi sigillum ecclesie nostre apposuimus et parti nostre appensum est sigillum ipsius Willelmi Hiis testibus domino P milite de Pontindona t[homa] de Kenet p[etro] de Ebeswrth[] R Ercinb[] Philippo de Cyr[] et aliis Ista carta renovata est tempore Rogeri abbatis anno Domini mcclxij in vigilia Omnium Sanctorum et tradita et concessa Johanni filio Willelmi Dossel et heredibus suis de tribus acris unde ipsi reddent annuatim xxxij den de redditu assiso et sciendum quod xij den sunt de incremento
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter