Charter Document - 02650709
Charter Number: 02650709
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1176
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1176
Date Type: Assigned

Charter:
Henricus filius Ricardi de Oxendon[] omnibus fidelibus sancte matris ecclesie tam presentibus quam futuris salutem Notum sit vobis me concessisse et donasse in perpetuam elemosinam ecclesiam meam de Oxindon[] ecclesie Sancte Dei genetricis Marie de Cir[] canonicisque ibidem Deo servientibus pro salute mea et predecessorum meorum Hanc autem concessionem et donacionem fide mediante feci in manu Ricardi Cantuariensis archiepiscopi apud Limingiam quod eciam carta confirmo Prefate vero ecclesie abbas Andreas totusque conventus me caritative in fraternitatem domus sue receperunt et oracionum omniumque suorum beneficiorum fecerunt participem Huius rei testes sunt Radulfus de Wihngaam et magister Hugo de Suwella et r[adulfus] de Sancto Martino clerici archipresulis Hugo Ridel de Keteringa Theobaldus capellanus de Clendon[] Wllelmus presbiter de Bichingham Herebertus presbiter Osbertus et Ricardus diaconi de Rowella Wllelmus diaconus de Stannera Simon Maleseures et Walterus et Stephanus filii eius Philippus de Cranesl[] et Simon frater eius Radulfus de Clendon[] et Willelmus filius eius Seman de Lodinton[] et Walterus filius Roberti magister Godardus scriptor huius carte