utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02660738

Charter
Charter Number: 02660738
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1172
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Sancte Margarete anno xviii regni regis Henrici secundi coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnell[is] et Roberto de Witefeld tunc iusticiariis domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter monachos de Fontibus et Iohannem filium Fulconis de fossato quod erexerat ante portam grangie de Hamerton et de terra quam arauerat inter portam eiusdem grangie et chiminum unde cognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Iohannes strauit predictum fossatum et mora ubi terram arauerat inter grangiam predictam et Hamerton in perpetuum remanebit communis pastura et chiminum quod obstruxerat eiusdem latitudinis remanebit sicut antiquitus erat
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter