utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02660807

Charter
Charter Number: 02660807
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes de Rotesse filia Willelmi Crassi assensu et consilio domini mei Roberti de Maynell et ceterorum amicorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Osberto de Sywardeby et heredibus in feodum et hereditate[m] quatuor bouatas terre cum tertia parte duarum aliarum bouatarum in uilla de Sywardby tenend sibi et heredibus suis iure hereditario de me et heredibus meis cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aysiamentis que ad predictam terram pertinent intra uillam et extra libere et quiete et honorifice ab omni seculari seruitio et demanda que ad me siue ad heredes meos pertinent faciendo forinsecum seruitium quantum pertinet ad quatuor bouatas terre et ad tertiam partem duarum bouatarum unde due carucate faciunt decimam partem unius militis Et sciendum est quod ego Agnes et heredes mei totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predicto Osberto et heredibus suis contra omnes homines et contra omnes feminas imperpetuum warantizabimus pro homagio et seruitio suo et pro pecunia quam prefatus Osbertus dedit mihi in magna necessitate mea Et ut hec donatio et hec confirmatio rata et stabilis imperpetuum permaneat ego Agnes pro me et pro heredibus meis sigilli mei appositione hanc presentem cartam corroboraui coram hiis testibus Ranulfo de Glanuilla Bertrammo de Verdun Michele Beleth Willelmo de Bendenges magistro Hugone Murdac magistro Iohanne Cumin et coram ceteris baronibus domini regis Willelmo de Atuna Waltero de Bouingtona Willelmo de Thorp Willelmo de Buctona Henrico Siluero Willelmo de de Sywardeby
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter