utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02661108

Charter Number: 02661108
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[Universis sancte matris ecclesie] filiis Henricus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus salutem et Dei benedictionem Universitati vestre innotes[cat apparuisse in presentia nostra] Willelmum Fossard apud Beverlacum ibique coram communi capitulo in ecclesia Sancti Johannis concessisse [et confirmasse Deo et Beate Mari]e et sanctimonialibus de Wattona donum Eustachii filii Johannis super eadem villa de Wattona [eisdem sanctimonialibus facta pre]ce ipsius Eustachii Superaddidit etiam eis ex proprio dono suo et quietum clamavit quicquid juris ipse [in predicta villa de Wattona] habebat in puram et perpetuam elemosinam et nominatim servitium duorum militum quod prefatus [Eustachius ei inde debebat] et hoc totum specialiter assignavit et dedit ad sustentamentum tres decem canonicorum qui ibidem [jam dictis sanctimonialibus] perpetuo servituri et provisuri sunt tam in divinis quam in terrenis [secundum] instituta ordinis de Sempringham [Hanc donationem et confirm]ationem attestamur et juxta petitionem supradictorum virorum venerabilium Willelmi scilicet Fossard [et Eustachii filii Johannis quam sanc]tam et justam judicavimus auctoritate ecclesie Beati Petri et nostra qua fungimur ac presentis carte [nostre attestatione perpetua st]abilitate confirmamus et inconcusse communimus Confirmamus etiam corroboramus et indissolu[biliter consistere decernimus ut tres] decem illi canonici presint prefatis sanctimonialibus et sancte eis ministrent secundum ordinem de Sempringham [et omnibus predicta dona et jura ei]s servantibus commune beneficium totius dioecesis nostre concedimus cum Dei benedictione et nostra Cunc[tis autem hanc viri don]ationem et concessionem et hanc nostram confirmationem corrumpere vel cassare nitentibus [indignationem Jesu Christi] et beate genitricis ejus et omnium sanctorum imprecamur et vinculo anathematis nisi ad plenam satis[factionem venerint innodamus Hujus r]ei testes sunt Adam abbas de Mealsa Willelmus cantor Eboracensis Robertus archidiaconus et canon[ici de Beverlaco Ailwardus R]ad[ulfus] Simon Rogerus Willelmus Morin et Aluredus sacrista Warinus clericus comitis Willelmus [de Wartre Everardus Ro]gerus elemosinarius et laici Robertus de Stutevilla Hugo Murdac et Ricardus frater ejus et filii ipsius [Hugonis Stephanus] Willelmus Henricus et Jordanus Malerbe Radulfus filius Wimundi Thomas filius Odardi Berardus Ernaldus [de Arenis Godef]rai Talun Inglebert Cartam quitancie servitii duorum militum et petitionis domni Eustachii ad opus predictarum sanctimonialium in manu mea tradidit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter