utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02661217

Charter
Charter Number: 02661217
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1184 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Aliz de Gant comitissa filia Gileberti de Gant omnibus amicis et hominibus suis tam Francis quam Anglis salutem Sciatis me concessisse et hac mea presenti carta confirmasse Roberto Scrop de Barton filio Ricardi Scrop et filio Agnetis matertere mee totam terram quam antecessores sui tenuerunt de antecessoribus meis et de me in Barton scilicet quartam totius uille de Barton cum suis pertinentiis in campis in pratis in pascuis in uiis in semitis in aquis in molendinis et in omnibus aisiamentis in uilla et extra uillam scilicet illi et heredibus suis tenend de me et heredibus meis libere et quiete et honorifice in feodo et hereditate faciendo mihi et heredibus meis seruitium dimidii feodi unius militis pro omnibus que ad me pertinent Et ego Aliz comitissa concessi predicto Roberto et heredibus suis et confirmaui [habere] cum bobus suis uaccis et equis et ouibus et cum omnibus aueriis et pecoribus tam paruis quam magnis communem pasturam in Litelmerse sine omni dono et solutione et pretio et demanda de me et de heredibus meis Et predictus Robertus et heredes sui et omnes homines sui erunt quieti et liberi de teloneo et stalagio et cariagio per mare et per terram et in portu cum mercatoriis suis et de loquelis et de causis et de placitis et de omnibus querelis in curia mea que ad me pertinent Et ego Aliz de Gant et heredes mei warantizabimus predicto Roberto et heredibus suis libertatem habend canes et capiendi lepores in warendis nostris ubique tam libere quam corporibus nostris sine impedimento alicuius et sine causa Et ego Aliz de Gant et heredes nostri concessimus et confirmauimus predicto Roberto et heredibus suis libertatem quam habet de terra sua de Barton in omnibus locis ubicunque tenet terram de nobis Hiis testibus Phillippo de Kima Willelmo filio Walteri Herberto filio Alardi Petro de Scrembi Hugone filio Radulfi Radulfo filio Gilberti Lamberto de Scotenni Waltero de Scotenni Hugone de Scotenni Waltero Picot Hamone Franceis Hugone Scrop Iocelino Scrop Ricardo decano Iohanne Scrop
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter