utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02661220

Charter
Charter Number: 02661220
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1182
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium ad scaccarium Sancti Michaelis anno xxviii r[egni] r[egis] Henrici secundi die Sabbati proxima festo Sancti Luce evangeliste coram r[icardo] Wintonensi et g[aufrido] Elyensi et j[ohanne] Norwicensi episcopis et Rannulpho de Glanvill[] et Ricardo thesaurario et Godefrido de Luci et Willelmo Maud[uit] et Willelmo Bass[et] et Alano de Furnell[is] et Roberto de Witefeld[] et Rayin[aldo] de Gedding[es] et aliis justiciariis et fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter canonicos de Brid[linton] et Thomam de Alost de villa de Spetona unde predicti canonici posuerunt se in assisam de Windlesor[] utrum illi an predictus Thomas majus jus in terram illam haberet scilicet quod predictus Thomas clamavit quietam predictam villam de se et heredibus suis predictis canonicis imperpetuum pro una carucata terre in Fraystingthorp quam ipse Thomas et heredes tenebunt de canonicis reddendo eis inde annuatim ii solidos argenti Et pro hac concordia predicti canonici dederunt predicto Thome viginti marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter