utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02671304

Charter Number: 02671304
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1115
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Hoc notum sit tam presentibus quam futuris quia ego Stephanus Albemarlensis comes monachis Sancti Luciani Beluacensis quibus mater mea Adeliza donauit et concessit ecclesiam Sancti Martini de Alceio constructam et edificatam ab antecessoribus meis extra castellum Albemarlie sicut mater mea concessit sic dono et concedo ecclesiam Sancti Martini et omnes redditus ipsi ecclesie adiacentes pro remissione peccatorum meorum et Willelmi regis Anglorum auunculi mei atque omnium antecessorum meorum quibus etiam monachis preter hec supradicta addo et concedo omnes ecclesias et decimas meas Anglie quas teneo a Henrico rege Anglorum ita quietas et liberas et sine retentu ullo sicut de ipso rege teneo Necnon et ipsi sacerdotes ita liberrime habeant et teneant a me ut neque dapifer neque uicecomes nec aliquis ministrorum meorum super eos manus imponant si uero sacerdotes forisfecerimus aliquid illo iustificent Has ecclesias et decimas uidelicet in Holdernesa ecclesiam et decimam de Pagla quam in dominio habeo similiter et de Prestona et de Eschechilinga et de Wifornewic de Wagla de Frohingheham et de castello de Aldeburgo et de Mapletona de Donestal de Esinctona de Berestal de Chinlesei de Caingeham de Wifornesel in Lindeseia ecclesiam et decimam de Carlentona et decimam de Wiuelesbi et de Barowa dimidietatem ecclesie et decime aliam uero dimidietatem quam Willelmus capellanus tenet de me in uita sua et unam de ecclesiis de Wifornesell post obitum eius ipsis monachis concedo Quinetiam omnes decimas dominicatus mei uidelicet horreorum meorum id est totius annone mee et uaccarum mearum ouiumque omnium et baconum et caseorum atque pullorum equarum mearum Hec omnia supradicta ad utilitatem monachorum in ecclesia Sancti Martini de Alceio morantium et seruientium ut libere disponant et ordinent confero etiam hospitem unum ad flumen Heldone dono Quinetiam transitum de Humbra ad opus monachorum et omnium illis seruientium et ad omnia necessaria eorum ita libere sicut a rege teneo Omnes etiam ecclesias de feudo meo in Normania cum decimis et omnibus pertinentiis suis ecclesiam uidelicet de Uilers ecclesiam de Landricurt ecclesiam Sancti Walarici ecclesiam de Belfraisno ecclesiam Sancti Saturnini ecclesiam de Ailecurt ecclesiam de Flamines ecclesiam de Hillais ecclesiam de Uilers ultra nemus cum duabus partibus decime nundinas quoque in festiuitate Sancti Martini et quicquid utilitatis de eis ex consuetudine prouenerit Addo etiam decimam molendinorum et furnorum et thelonei et trauersi de Albemarle et decimam omnium que nauis mea de Anglia attulerit que decimari possunt et decimam omnium piscium qui comeduntur in curia mea siue in Albemarla siue ubicumque in hac patria Decimam quoque in Blossauilla piscium porcorum baconum et lane de ouibus meis siluam etiam de Mufleres ad omnes usus necessarios iure perpetuo Siquis autem hanc donationem meam infringere aut minuere uoluerit diuino iudicio illum puniendum commendo Actum est apud Albemarlam regnante Henrico rege Anglorum et duce Normannorum et ipso concedente uxore mea hac causa et filio meo concedentibus anno millesimo centesimo decimo quinto ab incarnatione Domini Hiis uidelicet testibus Waltero de Senardiponte Gaufrido filio Fulconis Willelmo Bisa Berengario de Alneto Radulfo de Porta Gerardo de Caineio Giraldo de Hornet Alano de Hambi Willelmo de Albemarla Richero fratre eius clerico nostro Roberto decano Alberto canonico Warnero clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter