utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02671386

Charter 02671386
Charter Number: 02671386
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegauorum archiepiscopis episcopis abbatibus iusticiariis comitibus uicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam pro anima regis Henrici aui mei et aliorum antecessorum meorum regum Anglie et pro salute mea et pro anima patris mei donationem illam quam W[illelmus] comes Albemarlie fecit Deo et ecclesie Sancte Marie et monachis de Melsa scilicet uillam Melsa et boscum de Ruda et totam Wagnam scilicet tam partem illam que est de patrimonio suo quam illam partem quam tenet de archiepiscopo et passagium et ecclesiam dicte uille et hanc predictam terram uidelicet xii carucatas terre duas scilicet in Melsa et x alias in Wagna clamo quietas et liberas de Danegeld et de murdro et de omnibus geldis et de omnibus secularibus seruitiis et exactionibus Concedo etiam et confirmo donationes baronum meorum scilicet W[illelmi] Fossard et Radulfi filii Wymundi hominis ipsius et W[illelmi] de Percy et W[illelmi] de Rumar et uxoris eius Agnetis de Albemarle et Gaufridi Dagun hominis ipsius et omnes alias donationes baronum Ebor[acensis]scire et hominum eorum quas uel dederunt rationabiliter uel daturi sunt Quare uolo et precipio quatinus ecclesia prefata et monachi teneant et habeant omnes terras et tenuras illas bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et uiis et semitis et omnibus locis cum soca et saca et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis libertatibus et quietanciis cum quibus ecclesia Beati Petri Eboracensis tenet et habet Testes Manasse Byset Henricus Byset Ricardus de Humez et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter