utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02671476

Charter
Charter Number: 02671476
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1154
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis in Christo salutem Piis petitionibus filiorum nostrorum a[dam] prioris et monachorum Cluniacensium in Pontefracto uirorum bone opinionis ex debito officii nostri nobis incumbit annuere et eorum iura fouere Inde est quod eorundem sustentationi prouidere pro intuitu uolentes presentis scripti munimine eis monasterium Sancti Iohannis Ewangeliste in quo Deo seruiunt confirmamus et ecclesias omnes quas in nostro archiepiscopatu possident scilicet ecclesiam Omnium Sanctorum in Pontefracto et ecclesiam de Ledeshama ecclesiam de Dardingtona ecclesiam de Sleiteburna ecclesiam de Silkestona cum omnibus pertinentiis earum in perpetuum et inuiolabiliter possidendas dilecti filii nostri Henrici de Laceio precibus nos ad hoc inuitantibus qui prenominatas ecclesias eisdem monachis ab antecessoribus suis donatas in nostra presentia deuoto et hilari animo ipsis concessit In ecclesiis uero predictis cum uacauerint liceat eisdem monachis redditum earumdem ecclesiarum rationabiliter augere pro sua et hospitum sustentatione et clericos libere ad instituendum presentare saluis episcopalibus et sinodalibus Preterea rogatu canonicorum nostrorum capituli Eboracensis predictis monachis confirmamus medietatem de Ledeshama perpetuo tenend de capitulo Eboracensi per x marcas annuatim soluendas et omnes donationes quas eis fecerint rationabiliter aduocati eorum Robertus Illebertus et Henricus de Lasci scilicet et uillam de Ledestona alteram medietatem de Ledeshama Witewodam Dodewrdam Barneslaiam Kellinglaiam cum pertinentiis suis omnibus quam scilicet Kell[ingleyam] in presentia nostra eis dedit et concessit et carta sua confirmauit h[enricus] et heredes sui ad warantizandum contra omnes homines uel dandum eis rationabile excambium sicut habetur in ipsa carta ipsius Henrici de Lasci Testibus r[oberto] decano t[homa] Soteuagina r[adulfo] de s[ancta] Columba
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter