utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02671492

Charter 02671492
Charter Number: 02671492
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1137 - 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quando Ilbertus de Laceio in honorem Dei et Sancte Marie et Omnium Sanctorum ecclesiam Beati Clementis in castello suo pro salute Willelmi regis majoris Willelmi filii ejus et filiorum ipsorum et pro animabus predecessorum et pro animabus uxoris et filiorum suorum et pro salute omnium fidelium vivorum et mortuorum in tempore principis supradicti fundavit donavit et confirmavit eidem ecclesie plenarie decime sue duas partes de dominio suo videlicet in Camasella in Daringtona Rodwella Baruica Parlingtona Chipesio cum Alretona Ledstona pro qua habet ipsa ecclesia unum molendinum in Newsam et tertiam partem decime quam habebant monachi de dominio castellanie rursus in Octona Wulmerslee Chamsala Ermesela in Lindessio in Thorisbeia Frisbeia in Nottinghamshira Hekelinga in Oxenfordshira Staintona Linham et totam decimam pollorum armenti sui ac decimam piscatorie Knottingleie harum rerum omnium supradictorum tenuit Randulphus Grammaticus dimidiam partem cum octo bovatis terre in Darthingtona ad servitium ecclesie et dimidium communie contra Randulphum Grammaticum et Godefridum presbiterum Dedit etiam Ilbertus decimam malorum Rodewelle et malorum Cerswist et Wint et unius molendini in Burgo et quinque bovatarum terre in Knottingley et pater meus Robertus de Laceio dedit ibi sextam partem pro quibus ipse excambiavit duas partes decime Nortone et in majore Emsala duas partes in Hemelsword duas partes et Robertus de Laceio dedit in Feria duas bovatas terre ad luminare ecclesie predicte barones ejusdem castellanie [scilicet] Rogerus Pictavensis in Altofta duas garbas in Tautona similiter Ilbertus de Ramisvilla duas garbas Camsalie de dominio suo Umfredum de Villeio duas garbas in Snitella et Newtona Ernulphus in Prestona garbas duas et in Rouedona Gilbertus filius Dame in Stapeltona duas garbas Radulfus Pincerna de Thorpe duas garbas et totam decimam molendini Radulfus filius Edeline de Stubbs juxta Emesalam duas garbas Henricus de Saieo dimidiam partem decime de Scalbroke Willelmus Pictavensis in Scaleilla duas garbas Ansgotus Ruffus in Hampole duas garbas idem in Stubbs duas garbas Giraldus de Rameswilla dimidiam partem decime sue in Smeadetona Gerbodo in Fristona duas partes decime unius carucate Robertus de Somervill dedit in tempore Roberti de Laceio in Seacroft tertiam partem unius carucate Hec autem beneficia confirmavit autoritate Thome senioris archiepiscopi [et] dedicavit ipsam ecclesiam cum scolis de Kirkeby et Pontisfracti et sicut antecessores mei has donationes et confirmationes statuerunt in suis temporibus ita ego Ilbertus concedo et confirmo eas cum autoritate Turstini archiepiscopi apud Brothertonam cum omnibus que canonici Sancti Clementis tenebant ad servitium ejusdem ecclesie die qua Deus per manum suam dedit mihi hereditatem meam Testibus ipso Turstino archiepiscopo [adelwaldo] episcopo Karliolensi Waltero abbate Selebyensi Rogero Pictavensi et Roberto Malvilla
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter