utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02671767

Charter Number: 02671767
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1195
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die conuersionis Sancti Pauli Apostoli anno regni regis Ricardi vi coram domino Huberto Cantuariensi archiepiscopo Ricardo episcopo Londoniensi [] iusticiariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum de Tonga petentem et Iordanum filium Esolfi et Ricardum filium eius quem idem Iordanus posuit loco suo ad lucrandum uel perdendum tenentes de terra de Tornhill Hunddeswrth et Birle cum pertinentiis suis unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem Ricardus de Tonga concessit predictis Iordano et Ricardo filio eius et heredibus eorum totam predictam terram tenend de se et heredibus suis in bosco [] faciendo inde eidem Ricardo de Tonga et heredibus suis seruitium quarte partis feodi unius militis et x solidorum annuatim pro omni seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter