utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02671797

Charter
Charter Number: 02671797
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eboracensi archiepiscopo totique capitulo Sancti Petri et omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Willelmus filius Michelis de Brerdtuisil salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et monachis Sancte Marie de Bellalanda totam terram des Hegheleis in terrura de Brerdtuisil et quicquid infra has diuisas continetur scilicet inter illud siket quod est inter les Hegheleis et Osmundfinaic et inter alterum siket quod uenit de Barstainwelle et currit inter les Hegheleis et terruram de Brerdtuisil in puram et perpetuam elemosinam propriam liberam solutam et quietam ab omni terreno seruitio et exactione seculari sine ullo retinemento ad faciendum quicquid inde facere uoluerint in perpetuum pro salute anime mee et patris et matris mee et omnium antecessorum et heredum meorum Predictam uero terram ubicunque uoluerint per diuisas prenominatas claudent monachi fossato uel sepi ad libitum suum Ego tamen et homines mei de Brerdtuisil habebimus communam aueriis nostris cum aueriis monachorum infra predictas diuisas postquam monachi segetes suas et fena sua inde asportauerint Ipsi uero facient forinsecum seruitium quantum pertinet ad unam bouatam terre in Brerdtuisil Et ego affidaui pro me et pro heredibus meis in manu magistri Symonis tunc decani Eboracensis in capitulo Sancti Petri et in manu Willelmi de Perci tunc uicecomitis Eboracensis quod nos manutenebimus et warantizabimus hanc donationem prefatis monachis fideliter et sine malo ingenio contra omnes homines et feminas in perpetuum Hiis testibus Hugo[ne] de Lelai Thoma de Horbiri Iordano fratre eius Henrico de Turstaineland Willelmo filio Osberni de Denebi Iordano et Willelmo filiis eius Alano de Witelei
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter