utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02680448

Charter
Charter Number: 02680448
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1189
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Willelmus de Essa assensu heredum meorum dedi et concessi deo et sancte Marie et fratribus Templi Salomonis quamdam portionem terre mee in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruitio seculari scilicet vii acras et dimidiam in Mangno Brochio cum prato a la Cheuesce ex parte propinquiore prato quod Walterus frater meus dedit predictis fratribus cum illa uirgata terre et iii acris prati iuxta croftum quem tenuit de Iohanne fratre meo et unam acram et dimidiam terre arabilis iuxta eumdem croftum Istam donationem feci pro salute anime regis Henrici filii Matildis et aliorum dominorum meorum et pro anima patris et matris mee et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum Et ut [] Hiis testibus Waltero fratre meo Willelmo de Bosco cognato meo Simone filio Wydonis de Meriton[] et Roberto fratre eius Waltero de Merlac Clemente de Merlac Fulcone filio Iohannis de Essa Amaur[] de Couel[] Andrea filio eius A capellano qui scripsit hanc cartam et multis aliis Hec carta facta fuit anno xxxv regni regis Henrici secundi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter