utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02690338

Charter Number: 02690338
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1301
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono in festo Nativitatis Beate Marie virginis facta est hec concordia inter fratrem Ricardum priorem Sancti Dyonisii iuxta Suthamt[] et eiusdem loci conventum ex parte una et Nicholaum de Marisco de parochia de Kyngessomburne ex parte altera videlicet quod cum predicti prior et conventus peterent a prefato Nicholao viginti solid[] redditus quem dicti prior et conventus percipere consueverunt per annum de quodam molendino ipsius Nicholai apud Mariscum in villa predicta provenientis ut ius dictorum prioris et conventus et unde placitum in com[itatu] Suthamt[]sir[] inde fuit inter eos tandem communibus amicis intervenientibus convenit inter eos sub hac forma quod prefatus Nicholaus pro se et heredibus suis recognovit predictum redditum viginti sol[] esse ius predictorum prioris et conventus et successorum suorum annuatim per manum dictorum Nicholai et heredum suorum sive assignatorum suorum ad tales terminos videlicet in festo Annunciacionis Beate Marie decem solid[] et in festo Nativitatis eiusdem decem solid[] de cetero recipiend[] in perpetuum Et ne iidem prior et conventus aut successores eorum per ruinam predicti molendini aut alio modo a percepcione sepedicti redditus processu temporis de cetero impediantur ad maiorem securitatem de solucione eiusdem redditus terminis predictis dictis priori et conventui et successoribus suis fideliter faciend[] prenominatus Nich[]s pro se et heredibus suis et suis assignatis assignavit et honeravit quoddam pratum suum quod vocatur Brodesmede apud mariscum in parochia ville supradicte una cum prenominato molendino ad predictum redditum annuatim inde habend et percipiend[] in perpetuum ad quorumcumque manus de cetero perveniant Et sciendum est quod predictum pratum iacet in longitudine iuxta magnum rivum qui vocatur Terste cuius unum capud se extendit versus partem borialem super quendam rivulum et aliud capud se extendit versus partem australem usque ad foveam que est inter predictum Brodemede et Tolemanismede et in latitudine de magno rivo predicto versus occidentem usque ad unam foveam versus orientem que quidem fovea iacet inter Howesmede et predictum Brodemede Preterea si contingat processu temporis quod prefatus Nicholaus heredes sui aut sui assignati predictum redditum viginti solid[] annuatim ad terminos predictos prenominatis priori et conventui in toto vel in parte detenuerint et non solverint ex tunc sepedictus Nicholaus pro se et heredibus suis et suis assignatis concessit et presenti scripto ratificavit et confirmavit quod sine aliquo impedimento seu contradiccione bene licebit predictis priori et conventui et successoribus suis et eorum ministris pro predicto redditu et arreragiis suis in predictis molendino et prato ad quorumcumque manus devenerint distringere per averia bona et catalla ibidem inventa quociens et quando sibi viderint expedire et districciones ibidem captas adducere et fugare ubicumque voluerint infra protintum comitatus supradicti et ea detinere contra quodlibet remedium ad plenam solucionem tocius predicti redditus et omnium arrerag[] suorum in perpetuum Pro hac autem concessione confirmacione et concordia prenominati prior et conventus remiserunt et quietum clamaverunt predicto Nicholao centum et decem solid[] sterlingorum et omnia arrerag predicti redditus in quibus tenebatur eisdem In cuius rei testimonium predicte partes hiis scriptis inde inter eos ad modum cyrographi confectis sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Domino Thoma de Warbleton[] tunc temporis vic[] Suthamtsir[] domino Hug[] de Escote domino Hug[] de Chukehulle milit[] Gilberto de Chalfhote tunc temporis senescallo de Hyda Nich[]o Trethefoil Ioh[]e de Puttone Nich[]o de Braisfelda et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter