utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02690341

Charter
Charter Number: 02690341
Cartulary Title: Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis uel audituris prior Sancte Marie de Suwerk[] decanus Suwerk[] et archidiaconus Midelsex[] salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra litem motam inter Petrum de Riuall[] ex una parte et Walkelinum priorem et conuentum Sancti Dion[] ex altera super iure parochiali ecclesiarum de Motefunt[] et de Thidirl[] sub hac forma sopitam fuisse uidelicet quod rector ecclesie de Modefunt[] habebit de cetero Iohannem capellanum Robertum et Thomam Potarios item Willelmum Potarium Iohannem de Petiswrth[] Gilebertum Palmarium Randulfum London[] Willelmum le Uaillant Matild[] uiduam Henricum de Holibir[] Willelmum filium Hawisie istos et successores suos cum tenementis et familiis suis tanquam parochianos pertinentes ad ecclesiam de Modefunt[] et quicquid continetur infra uiam que incipit a molendino Ricardi de Holeb[] et extenditur usque ad domum Willelmi filii Hawis[] et iure huius compositionis amicabiliter inter partes suscepte habebit in perpetuum in pace Item eodem modo habebit decimas prouenientes de assarto de Akeleia quod Iohannes et Walterus de Akeleia tenent Item habebit omnia iura parochialia in curia sua de Rokel[] uidelicet a seruientibus ibidem manentibus excepto denario Beati Petri et pane benedicto Item habebit decimam de decem acris terre que sunt contra grauam domine Clemencie Item habebit decimam unius acre quam Willelmus Withlak[] tenuit et iacet de longo in longum iuxta terram Ricardi de Holeb[] Omnes autem decimas et alia iura parochialia quecumque possedit prior et conuentus Sancti Dion[] tempore composicionis huius inite exceptis supradictis possidebit in futurum in pace et sine lite et iure huius compositionis Si que tamen assarta fiant de cetero infra parochiam de Modefunt[] illorum assartorum decimas habebit rector ecclesie de Modefunt[] Item quecumque possedit rector ecclesie de Modefunte huius composicionis inite tempore possidebit in futurum et sine lite et in pace Fuit autem hec composicio inita in capitulo Sancti Pauli London anno domini mccxxviii non[] Octobr[] per procuratores parcium habentes potestatem componendi et transigendi In cuius rei testimonium sigilla nostra una cum sigillis parcium presenti scripto apposuimus Salutem semper in domino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter