utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02690507

Charter
Charter Number: 02690507
Cartulary Title: Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Alicia Sheluemel[] et Thomas filius ipsius salutem eternam in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum questio mota esset inter nos super quadam summa pecunie et quodam annuo redditu ex una parte et priorem et conuentum Sancti Dion[] iuxta Suth[] ex altera tandem eadem questio conquieuit sub hac forma uidelicet quod dictus prior nobis solueret pro omni iur[is] accione seu petitione nobis uel alteri nostrum contra dictos priorem et conuentum competentem ex quacumque causa novem marcas argenti Quas cum idem prior in presentia magistri G de Feringes tunc domini Wint[] offic[] nobis soluisset renunciauimus et adhuc renunciamus omni iuri accioni seu peticioni nobis contra ipsos priorem et conuentum ex quacumque causa competentibus necnon et omnibus impetratis et impetrandis contra eosdem que nobis in hac parte uel alteri nostrum possent competere uel prodesse In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus et ad maiorem securitatem sigillum dicti offic[] presenti scripto apponi procurauimus Act[] apud Sanctam Crucem die Iouis proxima post Quasimodogeniti anno domini mccxl sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter