utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700315

Charter
Charter Number: 02700315
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1252
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Notingham a die Pasch[] in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxx sexto coram Siluestro episcopo Karl[] Rogero de Turkelby Gilberto de Preston[] et Ade de Hilton[] iustic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Theobaldum priorem de Blida petentem et Ricardum de Belle Capiti et Dyonisiam uxorem eius et Matild[] sororem ipsius Dyonisie tenentes de una bouata terre cum pertinenciis in Blida Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Ricardus Dyonisia et Matild[] recognouerunt predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Blida et remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsarum Dionisie et Matild[] predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue totum ius et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinenciis in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter