utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700317

Charter
Charter Number: 02700317
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est composicio finaliter facta inter ecclesias sancte Marie de Blida et omnium sanctorum de Lactona temporibus Gilberti prioris de Blida et domini Stephani sancti Adriani diaconi cardinalis persone de Lactona procurante tunc in Anglia ex speciali mandato negocia dicti cardinalis Johanne de Alatro clerico super controuersia mota inter dictas ecclesias de decimis in parochia de Lacton scilicet quod ecclesia de Blida percipiet duas garbas de omnibus terris de quibus lis mota fuit et preterea unde antea percipere consueuit preter quam de quadraginta acris de dominico de Anestan scilicet in Siricwong et ad capud eius in Kirkeflat viginti acris et dimidia et in Hallecroft tresdecim acris et dimidia et in Wolpittewang et Peselandes sex acris de quibus consueuit percipere duas garbas set de cetero nichil percipiet set ecclesia de Lacton totum et similiter totum de omnibus terris de quibus antea totum percipere consueuit et terciam garbam ubi terciam percipere consueuit In huius autem composicionis testimonium dictus prior et dictus procurator sigilla sua auctentica huic scripto apposuerunt Actum apud Lettewelle anno gracie millesimo ducentessimo vicessimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter