utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700324

Charter
Charter Number: 02700324
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuencio inter R de Pauliaco priorem de Blida et conuentum eiusdem loci et Galfridum filium Ricardi de Hodesac scilicet quod predictus g[alfridus] concessit et confirmauit predictis priori et monachis in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Wlmer auus suus dedit monasterio de Blida quam eciam Ricardus pater suus tenuit ad firmam pro sex denariis annuis de predicto monasterio de Blida quam scilicet iii acras terre inter Blidam et Wdhus iuxta alnetum et preterea medietatem prati quod uocatur Fliccesheng quod Ricardus pater suus dedit predicto monasterio in puram et perpetuam elemosinam Et predicti prior et monachi concesserunt prefato g[alfrido] supradictam terram et prenominatum pratum tenend de sepedicto monasterio de Blida pro xviii denariis annuatim reddendis ad duos terminos scilicet ix denariis ad festum sancti Andree et ix denariis ad Pentecosten Ita quod si forte predictus g[alfridus] non poterit prefatam terram et predictum pratum cum auxilio predictorum prioris et monachorum tenere ipse nicholiminus predictam elemosinam scilicet xviii denarios annuatim soluet Hec autem conuencio facta est anno ab incarnacione domini mclxxxviii in uigilia sancti Jacobi in monasterio de Blida Teste []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter