utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700330

Charter
Charter Number: 02700330
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod [ego] Ydonea de Ueteri Ponte filia Johannis de Bulleo dum essem uidua et in libera potestate mea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Blida et priori et monachis eiusdem loci pro salute anime mee et antecessorum meorum donacionem et elemosinam quam predecessores mei illis fecerunt uidelicet totam terram Lyeuini de Dumo cum omnibus pertinenciis sicut se proportat in longitudine et in latitudine tenend et possidendam dictis priori et monachis et successoribus suis de me et heredibus meis libere quiete et pacifice in puram et perpetuam elemosinam ab omni exaccione et demanda et seruicio quietam et liberam Et ego et heredes mei dictam terram prefatis priori et monachis ut predictum est contra omnes gentes debemus warantizare Et ut ista donacio et confirmacio rata sit et firma in perpetuum presentem cartam sigilli mei munimine roboraui Actum anno domini mccxxxii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter