utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700346

Charter
Charter Number: 02700346
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum uisuris uel audituris Willelmus de Beuerecotes salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me pro salute anime mee patris mei et matris mee antecessorum meorum et successorum concessisse ratum et gratum habuisse et hac presenti confirmacione confirmasse deo et beate Marie de Blida et monachis ibidem deo famulantibus omnia tenementa et dona que Rogerus de Beuercotes et Robertus filius eius antecessores mei dederunt et cartis suis confirmauerunt deo et beate Marie et monachis prenominatis ita libera pacifica et quieta ut carte predictorum Rogeri et Roberti testantur excepto forinceco seruicio unius bouate terre quam Robertus del Esthaler tenet in Beuerecotes et unius bouate terre quam Radulfus Rap tenet in Elkellay et excepta secta mei molendini predictorum hominum omnes uero alias terras tenementa et dona que antecessores mei eis dederunt cum pertinenciis suis et aisiamentis eisdem concessi in puram et perpetuam elemosinam Et ego et heredes mei eisdem monachis contra omnes homines warantizabimus Actum anno ab incarnacione domini mccxxiiii Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter