utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700361

Charter Number: 02700361
Cartulary Title: The Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1086 - 1087
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus Christianis quod ego Rogerus et uxor mea Muriel pro stabilitate regis Anglorum Willelmi successorumque eius nec non et pro anima regine Matildis et pro salute animarum nostrarum consilio amicorum ac fidelium nostrorum dono ecclesie sancte Trinitatis Individue que sita est in Romagensi Monte ecclesiam sancte dei genitricis Marie de Blida et omnem villam cum appendiciis suis absolute et libere uti tunc temporis tenebam a rege Dono eciam decimam equarum indomitarum eiusdem ville decimas quoque viginti trium carrucarum mei proprii laboris quarum due sunt in Wateleya et in Marneham due et dimidia et in Appelbiea due partes aule in Asitona due partes aule in Clifford due partes aule in Saltebeia et in Gerthorp et in Bercaldebeia due partes aule et in Bingeham due partes aule in Brugeford tercia pars aule in Gunethorp tercia pars aule in Clippestona decima unius carruce et due partes de decima de Crocheston[] et Elletonam et quicquid ei pertinet Bectonam et quicquid ei pertinet et quicquid habebam in Barnebeia et viginti solidos de tenua in unoquoque anno et in Estansale quartam partem terre
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter