utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700366

Charter
Charter Number: 02700366
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
In dei nomine amen Cum dudum inter religiosos priorem et conuentu de Blida actores ex parte una et Robertum rectorem ecclesie de Byngham Ebor[] dyocesis super quibusdam decimis prouenientibus de antiquo dominico olim domini Radulfi de Byngham de quibus dicti religiosi se spoliatos esse per eundem rectorem nobis conquerentes litem ordinarunt et usque ad calculum sentencie diffinitiue eandem persequentes contra eundem rectorem reum ex altera materia questionis fuisset exorta oblato ex parte dictorum religiosorum parti ipsius rectoris per procuratorem legitime constitutum comperenti in judicio libello cuius tenor talis est [] Et optento lite vero uerbis negacionis ad eundem libellum per procuratorem legitime contestata prestito Hinc inde tam de calumpnia quam de veritate decenda a partibus iuramento factis quibusdam posicionibus et responsionibus ad easdem datis ex parte dictorum religiosorum articulis et testibus productis iuratis et super eisdem articulis secundum partis aduerse interogatoris diligenter examen et eorum dictis redactis inspectis et publicatis partibus dictorum eorundem testium decreta copia et optenta habita super eisdem disputacione solempni inter partes memoratas auditisque et plenius intellectis quicquid partes pro se proponere voluerunt Tandem partes memorate communi amicorum interueniente consilio pacis tranquillitatem litium amfractibus proponentes pacis et concordie diuino instigante consilio viam eligentes unanimiter consenserunt Dictus prior presens constitutus pro se et magister Eudritus dictus Burgund[] pro dicto conuentu procuratoris nomine dictus uero rector per Robertum de Bammburg procuratorem suum legitime constitutum nec non per quemdam Robertum de Rouoltona se defensorem pro dicto rectore constituentem per caucionem viginti librarum usualis monete domino archiepiscopo Ebor[] si committatur soluendarum nobis officiali supradicto stipulanti nomine et vice patris memorati predicto Roberto principaliter et magistris Rogero de Scardburg et Johanne de Notingham[] et antedicto Roberto de Bammburg[] fideiussorio nomine promittentibus pro eodem Roberto fideliter cauente et promittente se facturum et curaturum quod dictus rector die jouis proximo ante festum sancti Michaelis proximo venturum in consistorio Ebor[] personaliter cessante omni impedimento quod deus auertat legitime formam subscriptam pacis et concordie nec non et auctoritate iudiciali qua fungimur approbatam acceptabit approbabit et ratificabit et ei in omnibus pro futuris temporibus in perpetuum adquiescet Forma autem consensus predictarum partium talis est Quod dictus rector pro decimis de quibus agebatur sublatis per se et suos et eciam dampnis decem libras sterlingorum apud prioratum de Blyda videlicat infesto purificacionis beate Virginis anno domini MCC octogesimo quarto centum solidos et in festo beati Johannis Baptiste proximo sequente centum solidos predictis priori et conuentui persoluet Et infra singulis annis dictus rector et successores sui in perpetuum nomine ecclesie de Bingham pro decimis memoratis quatuor marcas nomine firme earundem terminis infrascriptis scilicet in festo beati Martini in hyeme duas marcas et alias duas marcas in festo Pentecost[] proximo sequente et sic deinceps persoluet Ita videlicet quod dicti prior et conuentus si in aliqua premissorum solucione cessatum fuerit ad decimas memoratas et earum percepcionem pacificam iure suo et sui monasterii libere reuertantur Ac idem rector per se et predictos stipulantes et cauentes assensum patroni ecclesie de Bingam memorate in premissis fideliter procurabit ad diem et locum memoratos exhibendos Et est sciendum quod die jouis proximo ante festum sancti Martini episcopi anno domini mcc octogesimo quarto dictus prior personaliter et conuentus per magistrum Eudritum procuratorem eorundem et rector ecclesie de Bingham personaliter ac dominus Ricardus de Bingham patronus ecclesie de Bingham per Robertum de Rouoltona procuratorem suum legitime constitutum comperuerunt Cuius procuratoris copia parti religiosorum decreta et optenta qui talis est [] Prestito etiam a dicto priore et procuratore conuentus nomine eorundem et a dicto rectore et procuratore dicti domini Ricardi iuramento corporali ad sancta dei ewangelia coram nobis quod composicionem predictam inter eosdem priorem de Blida et ipsius conuentum ex parte una et dominum Robertum rectorem ecclesie de Byngham ex altera dictumque dominum Ricardum patronum ecclesie memorate composicionem hanc ratificantem ut pateat per litteram suam patentem que talis est [] Obseruabunt adimplebunt et eidem in omnibus obtemperabunt quos ad ipsius composicionis obseruacionem secundum ipsius formam per se scilicet religiosos et rectorem memoratos et suis successoribus dictumque dominum Ricardum patronum dicte ecclesie Nos officialis predictus processui insuper memorato et pertinentiis premissare omnium bene placito inherentes partes memoratas tam in personas suas presentes quam absentes in personas suorum procuratorum ad obseruacionem omnium et singulorum premissorum tam per se quam successores suos in perpetuum sententialiter et diffinitiue in hiis scriptis condempnamus Et a partibus melioratis sub pena excommunacionis maioris quam in contrauenientem aut premissa diligenter non obseruantem quemcumque exnunc proferrimus in hiis scriptis et extunc incurrant omnia et singula sicut premittuntur decreuimus et precipimus inuiobiliter obseruari Et ad maiorem fidem in posterum et premissorum securitatem sigillum officii nostri huic scripto est appensum Acta pronunciata et decreta et precepta sunt Hec in maiori ecclesia Ebor[] in consistorio curie Ebor[] die jouis proximo ante festum sancti Martini in hyeme Anno domini mcc octogesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter