utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700383

Charter
Charter Number: 02700383
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hanc cartam uisuris uel audituris Margareta filia Elye Malherb salutem Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie de Blyda et monachis ibidem deo seruientibus donacionem et confirmacionem quam Willelmus Malherb auunculus meus eisdem dedit et confirmauit scilicet de uno tofto in Blyda cum pertinenciis iacente inter toftum Ricardi Malherb et Gamelli Blundi pro duabus marcis argenti quas predicti monachi michi dederunt in mea magna necessitate Quam uero donacionem et confirmacionem tactis sacrosanctis ewangeliis iuraui et affidaui eisdem firmiter obseruandam contra quam si contraire presumpserim temere quod absit obligaui me iurisdicioni decani et capituli de Retheford ad duas predictas marcas soluendas predictis monachis sub pena quinque marcarum renunciando omni foro seculari Actum incarnacionis dominice anno millesimo ccxxxii ad Pentecosten
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter