utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700401

Charter
Charter Number: 02700401
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1283
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Willelmus dictus Person de Blyda et Willelmus frater eius salutem in domino Noueritis nos dedisse concessisse et omnino in perpetuum quietum clamasse priori et conuentui de Blyda totum ius et clamium quod habuimus uel habere potuimus aliquo modo in duabus acris terre quas de ipsis tenuimus que iacent inter terram que uocatur Finchecroft ex utraque parte et unum capud abbutat super uiam regiam que ducit de Blyda uersus Wodehus et aliud capud super fossatum prati prioris quod uocatur Brodeyng Ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis alius per nos uel pro nobis in dictis duabus acris terre in perpetuum aliquid iuris uel clamii exigere uel uendicare poterimus In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum Datum apud Blydam in crastino sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi undecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter