utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700405

Charter
Charter Number: 02700405
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris prior beate Marie de Blyda et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Henrico dicto Ally de Blyda et heredibus suis quoddam toftum cum edificiis superpositis quod habebamus in eadem uilla situm inter toftum Johannis de Blida ex una parte et toftum quondam Thome Beyenuenu ex altera et abutat super uiam regiam de Blida ex uno capite et super Betecroft ex alio tenend et habend dicto Henrico et heredibus suis de nobis et successoribus nostris bene pacifice et quiete Reddendo inde nobis et successoribus nostris a dicto Henrico et heredibus suis octodecim solidos sterlingorum per annum ad duos terminos scilicet ad festum sancti Andree apostoli ix solidos et ad Pentecosten ix solidos Faciendo inde insuper consuetudines et seruicia cum secta curie nostre et molendinorum nostrorum que Warnerius Burnel pro dicto tenemento nobis facere consueuit Ita tamen quod dicto Henrico seu heredibus suis dictum tenementum non licet alicui uendere alienare seu alio redditu onera absque nostro communi assensu et etiam uoluntate In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum commune capituli nostri duximus apponendum Datum anno domini mcc octogesimo iii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter