utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700449

Charter
Charter Number: 02700449
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1285
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus faber filius Stephani Warun de Blida dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui et omnino pro me et heredibus meis siue assignatis quietum clamaui priori et conuentui de Blida totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui in quodam tofto cum edificiis superpositis et omnibus pertinenciis eidem tofto adiacentibus quod quidem toftum de illis tenebam in Blida ut iacet inter toftum meum ex una parte et toftum elemosinarii Blide ex alia et abuctat ex uno capite super croftum dicti elemosinarii et ex alio super uiam regiam ante portam prioratus de Blida et tresdecim denarios annui redditus quos dictus elemosinarius pro tofto suo mihi reddere consueuit et tres denarios quos Willelmus aurifaber cognatus meus pro tofto dicti elemosinarii mihi annuatim reddere consueuit tenend et habend dictis priori et conuentui bene pacifice et integre absque calumpnia mei aut heredum meorum siue assignatorum in perpetuum Pro hac autem donacione concessione et carte mee confirmacione et quieta clamacione dederunt mihi dicti prior et conuentus quadraginta solidos sterlingorum pre manibus in mea magna necessitate Et ne aliqua discordie materia super hoc in posterum ualeat suborriri ego predictus Rogerus pro me et heredibus meis siue assignatis huic presenti carte ad maiorem securitatem sigillum meum apposui Datum apud Blidam anno gratie mcc octogesimo quarto mense Januarii Hiis testibus Roberto de Bekyngham tunc senescallo de Blida Ricardo de Stirop []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter