utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700469

Charter
Charter Number: 02700469
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos frater Willelmus prior de Blida [] dedimus [] Willelmo de Wethelay manenti in Blida et heredibus suis de se legitime procreatis unum toftum cum edificiis superpositis et cum curtilagio eidem tofto pertinente ut se proportat in longitudine et in latitudine situm in uilla de Blida inter uenellam que uocatur Merslane et toftum quondam Johannis Fon buctantem super regiam uiam ex uno capite et super grangeam dicti Johannis Fon ex altero habend et tenend de nobis [] dicto Willelmo [] libere quiete [] Reddendo inde annuatim nobis quinque solidos argenti [] ad duos terminos uidelicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Andree apostoli et unum diem et dimidiam in autumpno pro blado colligendo et duos denarios et obolum pro cariagio et falcagio pro omni seruicio salua nobis secta curie et molendinorum nostrorum Ita quod non liceat dicto Willelmo nec heredibus suis dictum toftum uendere assignare seu aliquo modo alienare sine licencia nostra speciali Et si contingat quod dictus Willelmus in solucione dicti redditus ad terminos prenotatos seu eorum aliquo defecerint quod liceat nobis integraliter distringere quo usque nobis plenarie fuerit satisfactum de solucione In cuius rei testimonium [] Hiis testibus [] Datum apud Blid[] mense Julii anno domini mcclxxxviii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter