utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700473

Charter
Charter Number: 02700473
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1289
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus [] Willelmus sutor quondam filius Roberti le Fust[] salutem [] Noueritis me dedisse [] pro salute anime mee [] in puram [] priori et conuentui [] totam medietatem unius tofti cum edificiis [] iacentem in Blyda inter terram quondam Alani de Wethelaye et terram quondam Galfridi Wytlof[] et totum redditum meum in uilla de Blida et extra uidelicet de Henrico filio Henrici mercenarii vi denarios pro duabus placeis terre iacentibus ex parte boriali de uenella de Whoddesak de Agnete filia Yuonis vi denarios pro uno gardino iacente inter toftum Gilberti filii Stephani et terram Symonis le Pelt[] de Henrico Ally[] vi denarios pro una grangea sita inter Betecroft et grangeam quondam Ade Aldan de Alueredo de Bylbi iiii denarios pro terra et prato in Blyeberk de Beatrice de Hospitali viii denarios quadrantem pro terra et prato in Blyeberk de Symone le Fust[] fratre meo ii solidos v denarios pro tenementis suis de Reginaldo Springold unum clauium gariophili pro una grangea in uenella de Waynschard de w[illelmo] Person obolum pro dimidia acra terre iacente in crofto suo inter terram suam ex utraque parte Percipienda ad duos anni terminos uidelicet ad Pentecosten et ad festum sancti Andree apostoli Preterea dedi et quietum clamaui eisdem omnia tenementa mea terras et redditus in uilla de Blida et extra cum omnibus pertinenciis escaetis et releuiis que in iure hereditario seu aliquo alio modo contingere poterunt habend et tenend dictis priori [] libere quiete [] Et ego uero Willelmus [] omnia predicta tenementa [] prefatis priori et contra omnes gentes warantizabimus [] In cuius rei testimonium [] Actum post inuencionem sancte Crucis anno domini mcclxxx nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter