utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02700498

Charter
Charter Number: 02700498
Cartulary Title: Cartulary of Blyth Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Henricus filius Henrici le Mercer de Blida dedi concessi [] Johanni filio meo totum illud toftum cum edificiis superpositis in uilla de Blida quod habui de dono patris mei [] et illud pistrinum cum pertinenciis in eadem uilla quod habeo de dono dicti patris mei cum tota longitudine et latitudine sua et libero introitu et exitu ad dictum pistrinum pertinente et totam illam placeam cum omnibus pertinenciis suis in uenella de Wayneshard iacentem [] sicut continetur in carta dicti Johannis tenend et habend predictum toftum pistrinum et predictam placeam cum omnibus pertinenciis suis adeo plenius liberius ut ego uel feoffatores mei predictum toftum pistrinum et placeam tenuerunt predicto Johanni et heredibus suis [] de priore et conuentu de Blida in feodo et hereditate libere [] Reddendo inde annuatim priori et conuentui de Blida pro predicto tofto duodecim solidos per annum uidelicet sex solidos ad Pentecost et sex solidos ad festum sancti Andree apostoli et assignatis Willelmi filii Ricardi de Blida pro dicto pistrino x solidos ad eosdem duos terminos et mihi et heredibus meis pro predicta placea xii denarios ad eosdem terminos pro omnibus seruiciis secularibus saluo forinseco uille [] Et ego Henricus et heredes mei predictum toftum pistrinum predicto Johanni et heredibus suis pro predicto seruicio contra omnes gentes warantizabimus [] Actum die lune in septima Pentecost mcc nonogesimo tertio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter